- BRUTUS
- I.BRUTUSBrutorum familia Romae inprimis fuit illustris, ex qua clarissimus fuit L. Iunius Brutus, Filius M. Bruti. Huic Marco Tarquinii Regis filia Tarquinia data uxor, hunc Lucium Iunium et filium maiorem natu peperit, quos, patrem scilicet et filium maiorem, Tarquinius Superbus ob divitiar um cupiditatem sustulit. Lucius vero ulcisci impotens patris mortem, fatuitatem simulat. ut vitam tueatur, opes nihili faciens. Unde illud Poetae:Brutus erat stulti sapiens imitator.Itaque in templo Delphico cum filiis Tarquinii oraculô acceptô cum regnaturum, qui prior scilicet matrem exosculetur: casum fingens, terram communem omnium matrem deosculatur: et post in ensem coniurans, quô se Lucretia confecerat, vindex fuit libertatis, primusque Consul, vir vehemens, et qui duos filios adolescentes, totidemque uxoris suae fratres Vitellios iuvenes; revocandorum in urbem Regum insimulatos in contionem protraxit virgis cecidit; immotâque facie securi percussit. Tandem multis rebus praeclare gestis eo in praelio, quod ad Regillum lacum commissum est, occubuit, eumque matronae ut fortissimum sui sexus vindicem annum integrum luxerunt. Quidam putant, Iunium mensem ab hoc Iunio Bruto appellatum, quod hôc mense Calendis Iuniis, pulsô Tarquiniô, sacrum Carnae Deae (quae humains vitalibus praeesse creditur) in Celio monte voti reus fecerir. Virg. Aen. l. 6. v. 818.Vis et Tarquinios Reges, animamque superbamUltoris Bruti fascesque videre receptos?Consulis imperium hic primus saevasque securesAccipiet, etc.Vide Flor. l. 1. c. 9. et 10. Liv. l. 1. c. 56. s. Dionys. Eutrop. Rusum, Oros.II.BRUTUSfil Sylvii, qui Ascanii frater, Aeneaeque fil. occisô patre in Graeciam profugus, ibi plurimis Troianorum in libertatem assertis, filiâque Regis Pandrasi ductâ, in albionem venit, ibique regnum Brittanniae a se dictum fundavit. Si Annalibus Angl. sides. Certe Messala Corvinus, Dionysius aliique de hoc Sylvii filio nihil sciunt. Iidem Annales sextum ab hoc Britanniae Regem etiam Brutum nominant, eique 10. annor. regnum attribuunt. Polydor. Virg. hist. Angl. l. 1. Vide Brythus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.